6 (1:5) Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Bible verses about "blacks" | Clementine_Vulgate
Song of Songs 1:6
Acts 10:34
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
Acts 13:1
1 Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
Romans 2:11
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
Luke 23:26
26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
Song of Songs 1:5
5 (1:4) Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Numbers 12:1
1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,