Bible verses about "birds" | Clementine_Vulgate

Genesis 1:21

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

Psalms 91:1-16

1 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: 2 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi: 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]

Proverbs 27:8

8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.

Matthew 10:29

29 { Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.}

Matthew 10:16

16 { Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.}

Luke 12:24

24 { Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?}

Matthew 13:32

32 { quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.}

Genesis 1:20

20 Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

Psalms 50:11

11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

Isaiah 40:31

31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]

Psalms 104:12

12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.

Matthew 6:26

26 { Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?}

Matthew 6:25-34

25 { Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?} 26 { Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?} 27 { Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?} 28 { Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.} 29 { Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.} 30 { Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?} 31 { Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?} 32 { hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.} 33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.} 34 { Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.