Bible verses about "bipolar" | Clementine_Vulgate

Isaiah 26:3

3 Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus.

Isaiah 40:31

31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]

Matthew 5:3-4

3 { Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 4 { Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.}

Matthew 28:20

20 { docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.}

Philippians 1:6

6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

Psalms 34:18

18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.

Romans 12:2

2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

2 Timothy 1:7

7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

James 1:19

19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

Micah 7:8

8 Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est.

Ephesians 6:12-13

12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

Philippians 4:8

8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

1 Peter 5:7

7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Psalms 62:6

6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

John 16:33

33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}

Romans 8:38-39

38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Proverbs 3:5

5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.

Isaiah 41:10

10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

1 Peter 5:6-7

6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: 7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.