Bible verses about "bible" | Clementine_Vulgate

Proverbs 4:20

20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.

Isaiah 55:11

11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

Mark 13:31

31 { Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.}

Romans 10:17

17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

2 Thessalonians 2:15

15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.

Romans 15:4

4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

2 Peter 1:2-3

2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: 3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,

Joshua 1:8-9

8 Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. 9 Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.

Psalms 119:11

Psalms 119:105

Matthew 4:4

4 { Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.}

Psalms 19:7-11

7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. 8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.] 11

2 Timothy 3:16-17

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Hebrews 4:12

12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.