Bible verses about "backstabbing" | Clementine_Vulgate

Psalms 56:1-13

1 [Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. 2 3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 4 Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, 5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. 6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. 7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. 9 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. 10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus: 11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 12 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.] 13

1 Thessalonians 5:21

21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.

Psalms 119:105

John 8:32

32 { et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.}

Ephesians 4:26

26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.

2 Corinthians 4:16

16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

Psalms 110:1

1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.

Proverbs 23:6-8

6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. 8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.

1 Peter 2:1-25

1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, 2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: 3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. 4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: 5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. 6 { Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.} 7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, 8 { et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.} 9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. 10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. 13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. 19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. 20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

Proverbs 16:28

28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

Matthew 5:44

44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.