Bible verses about "attachment" | Clementine_Vulgate

Psalms 34:18

18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.

Matthew 4:1-10

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4 { Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.} 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7 { Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.} 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10 { Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.}

Hebrews 13:5-6

5 { Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:} 6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.

Galatians 5:19-24

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.