Bible verses about "affirmation" | Clementine_Vulgate

Matthew 5:17

17 { Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.}

1 Timothy 3:2

2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

1 Corinthians 2:10

10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

Galatians 3:28

28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Psalms 119:105

Psalms 23:1-6

1 [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. 3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

John 17:17

17 { Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.}

1 Peter 2:9

9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.