Bible verses about "ability" | Clementine_Vulgate

1 Peter 4:10

10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

1 John 1:9

9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

Isaiah 43:18-19

18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. 19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina.

Luke 18:10-14

10 { Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.} 11 { Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:} 12 { jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.} 13 { Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.} 14 { Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.}

1 Corinthians 12:4-11

4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Galatians 2:20

20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

Colossians 3:23

23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:

Ephesians 3:20

20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:

2 Timothy 1:7

7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

Philippians 4:13

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.