Zephaniah 2:6 Cross References - Vulgate

6 et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum

Isaiah 5:17

17 et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent

Isaiah 17:2

2 derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat

Ezekiel 25:5

5 daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus

Zephaniah 2:14-15

14 et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur eius 15 haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.