Zechariah 14:16 Cross References - Vulgate

16 et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum

Leviticus 23:33-36

33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino 35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis 36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

Leviticus 23:39-43

39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies 40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro 41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

Numbers 29:12-38

12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

Deuteronomy 16:13-16

13 sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas 14 et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt 15 septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia 16 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

Deuteronomy 31:10-13

10 praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum 11 convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis 12 et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius 13 filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam

2 Chronicles 7:8-10

8 fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti 9 fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem 10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo

2 Chronicles 8:13

13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum

Ezra 3:4

4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo

Nehemiah 8:14-18

14 et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo 15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 16 et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim 17 fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis 18 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum

Psalms 24:7-10

7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio 9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

Isaiah 6:5

5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis

Isaiah 60:6-9

6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes 7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo 8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas 9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te

Isaiah 66:18-21

18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam 19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini 21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus

Isaiah 66:23

23 et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus

Jeremiah 46:18

18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet

Jeremiah 48:15

15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

Jeremiah 51:57

57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius

Hosea 12:9

9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

Joel 2:32

32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit

Zechariah 8:20-23

20 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis 21 et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego 22 et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini 23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est

Zechariah 9:7

7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus

Zechariah 14:17-19

17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber 18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum 19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

Malachi 1:14

14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus

Luke 19:38

38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis

John 1:49

49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

John 7:2

2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia

John 7:37-39

37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat 38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae 39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus

Acts 15:17

17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec

Romans 9:23-24

23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam 24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus

Romans 11:5

5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt

Romans 11:16

16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami

Romans 11:26

26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob

Philippians 2:9-11

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Revelation 11:13

13 et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli

Revelation 11:15-17

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum 16 et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum 17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti

Revelation 19:16

16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.