Ruth 1:5 Cross References - Vulgate

5 et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito

Deuteronomy 32:39

39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

Psalms 89:30-32

30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

Isaiah 49:21

21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant

Jeremiah 2:19

19 arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum

Matthew 22:25-27

25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum 27 novissime autem omnium et mulier defuncta est

Luke 7:12

12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.