Romans 1:5 Cross References - Vulgate

5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

Malachi 1:11

11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

Malachi 1:14

14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus

John 1:16

16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

Acts 1:25

25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum

Acts 6:7

7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei

Acts 9:15

15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

Acts 15:14

14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo

Romans 3:29

29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium

Romans 12:3

3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

Romans 15:15-16

15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

Romans 15:18-19

18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis 19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

Romans 16:26

26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

1 Corinthians 9:2

2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

1 Corinthians 15:10

10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

2 Corinthians 3:5-6

5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat

2 Corinthians 10:4-6

4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes 5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia

Galatians 1:15-16

15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini

Galatians 2:8-9

8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes 9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

Ephesians 1:12

12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo

Ephesians 3:2-9

2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit

1 Timothy 1:11-12

11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

Hebrews 5:9

9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae

1 Peter 2:9-10

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.