Romans 10:5 Cross References - Vulgate

5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea

Leviticus 18:5

5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

Nehemiah 9:29

29 et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt

Ezekiel 20:11

11 et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis

Ezekiel 20:13

13 et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos

Ezekiel 20:21

21 et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto

Luke 10:27-28

27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum 28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives

Romans 7:10

10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem

Galatians 3:12

12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.