Revelation 3:15 Cross References - Vulgate

15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus

Deuteronomy 5:29

29 quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum

Joshua 24:15-24

15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino 16 responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis 17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus 18 et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster 19 dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis 20 si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bona 21 dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus 22 et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes 23 nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel 24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius

1 Kings 18:21

21 accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum

Psalms 81:11-13

11 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis 13 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

Proverbs 23:26

26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

Hosea 7:8

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur

Hosea 10:2

2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum

Zephaniah 1:5-6

5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom 6 et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

Matthew 6:24

24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae

Matthew 10:37

37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

Matthew 24:12

12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum

Luke 14:27-28

27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus 28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum

Romans 12:11

11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

1 Corinthians 16:22

22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

2 Corinthians 12:20

20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos

Philippians 1:9

9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu

2 Thessalonians 1:3

3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

James 1:8

8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis

1 Peter 1:22

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

Revelation 2:2

2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces

Revelation 2:4

4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti

Revelation 3:1

1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.