Revelation 20:11 Cross References - Vulgate

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis

Genesis 18:25

25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

Job 9:6

6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur 7 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 8 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus

Psalms 14:6-7

6 Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine 7 quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

Psalms 47:8

8 regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum

Psalms 89:14

14 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

Psalms 97:2

2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

Jeremiah 4:23-26

23 aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis 24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt 25 intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit 26 aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius

Daniel 2:35

35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

Matthew 24:35

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

Matthew 25:31

31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

Acts 17:30-31

30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant 31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

Romans 2:5

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

2 Peter 3:7

7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum

2 Peter 3:10-12

10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur 11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus 12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent

Revelation 4:2

2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens

Revelation 6:14

14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt

Revelation 12:8

8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo

Revelation 16:20

20 et omnis insula fugit et montes non sunt inventi

Revelation 19:11

11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat

Revelation 20:2

2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille

Revelation 21:1

1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.