Revelation 1:2 Cross References - Vulgate

2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

John 1:32

32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum

John 3:11

11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis

John 12:17

17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis

John 19:35

35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis

John 21:24

24 hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius

Acts 4:20

20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui

Acts 22:15

15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

Acts 26:16

16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi

1 Corinthians 1:6

6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis

1 Corinthians 2:1

1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi

1 John 1:1

1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae

1 John 4:14

14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

1 John 5:7-11

7 quia tres sunt qui testimonium dant 8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt 9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo 10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est

3 John 1:12

12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est

Revelation 1:9

9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

Revelation 1:19

19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec

Revelation 6:9

9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant

Revelation 12:11

11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

Revelation 12:17

17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.