Psalms 9:16 Cross References - Vulgate

16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Exodus 7:5

5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

Exodus 14:4

4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

Exodus 14:10

10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

Exodus 14:31

31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

Deuteronomy 29:22-28

22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus 23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo 24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa 25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti 26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt 28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

Joshua 2:10-11

10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis 11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

Judges 1:7

7 dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

1 Samuel 6:19-20

19 percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna 20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis

1 Samuel 17:46

46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel

2 Kings 19:19

19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus

2 Kings 19:34-35

34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum 35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit

Psalms 5:1

1 victori pro hereditatibus canticum David verba mea audi Domine intellege murmur meum

Psalms 11:6

6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

Psalms 19:14

14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 48:11

11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

Psalms 58:10-11

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Psalms 83:17-18

17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 92:3

3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

Psalms 140:9

9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

Proverbs 6:2

2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

Proverbs 12:13

13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

Isaiah 8:15

15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

Isaiah 28:13

13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.