Psalms 9:10 Cross References - Vulgate

10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

Exodus 34:5-7

5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini 6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

Psalms 5:11

11 et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum

Psalms 37:28

28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit

Psalms 57:1

1 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

Psalms 91:14

14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

Psalms 105:3-4

3 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 4 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

Psalms 146:5-6

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Proverbs 18:10

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

Isaiah 26:3-4

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

Isaiah 45:19

19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta

Isaiah 46:3-4

3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva 4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

Isaiah 55:6-7

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est 7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Jeremiah 29:13

13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

2 Corinthians 1:9-10

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

2 Timothy 1:12

12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

1 John 2:3

3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.