Psalms 86:14 Cross References - Vulgate

14 Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo

2 Samuel 15:1-12

1 igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui praecederent eum 2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus 3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom 4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem 5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum 6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel 7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron 8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino 9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron 10 misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron 11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes 12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom

2 Samuel 16:20-17:1

20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus

2 Samuel 17:14

14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum

Psalms 10:4

4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

Psalms 10:11

11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

Psalms 10:13

13 quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat

Psalms 14:4

4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

Psalms 36:1

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

Psalms 36:11

11 ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat

Psalms 54:3

3 quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

Psalms 119:51

51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi

Psalms 119:69

69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua

Psalms 119:85

85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam

Psalms 140:5

5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

Ezekiel 8:12

12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram

Ezekiel 9:9

9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

Matthew 26:3-4

3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

Matthew 27:1-2

1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent 2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi

Acts 4:27-28

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.