Psalms 78:15 Cross References - Vulgate

15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio

Exodus 17:6

6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

Numbers 20:11

11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

Psalms 105:41

41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

Psalms 114:8

8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

Isaiah 41:18

18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

Isaiah 43:20

20 glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo

Isaiah 48:21

21 non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae

John 7:37-38

37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat 38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae

1 Corinthians 10:4

4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

Revelation 22:1

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

Revelation 22:17

17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.