Psalms 77:19 Cross References - Vulgate

19 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

Exodus 14:28

28 reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis

Nehemiah 9:11

11 et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas

Psalms 29:10

10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum

Psalms 97:2

2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

Nahum 1:3-4

3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius 4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

Habakkuk 3:15

15 viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.