Psalms 77:1 Cross References - Vulgate

1 recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper

1 Chronicles 16:41-42

41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

1 Chronicles 25:3

3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum

1 Chronicles 25:6

6 universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman

Psalms 3:4

4 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

Psalms 34:6

6 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

Psalms 39:1

1 pro victoria Idithun canticum David dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

Psalms 50:1

1 canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius

Psalms 55:16-17

16 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me 17 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

Psalms 62:1

1 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius

Psalms 116:1-2

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo

Psalms 142:1-3

1 incident in rete eius impii simul ego autem transibo 2 eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.