Psalms 55:23 Cross References - Vulgate

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

2 Samuel 3:27

27 cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius

2 Samuel 20:9-10

9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum 10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri

1 Kings 2:5-6

5 tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius 6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos

Job 15:32

32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet

Psalms 5:6

6 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

Psalms 7:15-16

15 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est 16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

Psalms 25:2

2 Deus meus in te confisus sum ne confundar

Psalms 58:9

9 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii

Psalms 59:12-13

12 consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper 13 et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

Psalms 73:18

18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

Proverbs 10:27

27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur

Proverbs 15:11

11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

Proverbs 27:20

20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles

Ecclesiastes 7:17

17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

Isaiah 38:17

17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

Matthew 27:4-5

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris 5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.