Psalms 52:8 Cross References - Vulgate

8 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

Psalms 1:3

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 13:5

5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero

Psalms 33:18

18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

Psalms 92:12-14

12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

Psalms 128:3

3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae

Psalms 147:11

11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

Jeremiah 11:16

16 olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta eius

Hosea 14:6-8

6 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani 7 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani 8 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est

Romans 11:24

24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.