Psalms 48:13 Cross References - Vulgate

13 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

Deuteronomy 11:19

19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris

Psalms 71:18

18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

Psalms 78:4-6

4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

Psalms 122:7

7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

Isaiah 58:12

12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem

Joel 1:3

3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae

Amos 9:11

11 in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis

Acts 15:14-16

14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.