Psalms 37:38 Cross References - Vulgate

38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

Psalms 1:4-6

4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Psalms 9:17

17 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum

Psalms 52:5

5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

Psalms 73:17

17 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

Proverbs 14:32

32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

Matthew 13:30

30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

Matthew 13:49-50

49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

Matthew 25:46

46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

2 Thessalonians 1:8-9

8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu 9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.