Psalms 36:10 Cross References - Vulgate

10 adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde

Psalms 7:8-10

8 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me 9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus 10 clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde

Psalms 9:10

10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

Psalms 18:24-25

24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

Psalms 94:14-15

14 non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret 15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

Psalms 97:10-11

10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos 11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia

Psalms 103:17

17 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

Psalms 143:1-2

1 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi 2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

Isaiah 51:6-8

6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet 7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis 8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

Jeremiah 22:16

16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus

Jeremiah 24:7

7 et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo

Jeremiah 31:3

3 longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans

John 15:9-10

9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

2 Timothy 4:7-8

7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius

Hebrews 8:11

11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.