Psalms 33:7 Cross References - Vulgate

7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

Genesis 1:9-10

9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

Exodus 15:8

8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari

Joshua 3:13

13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent

Joshua 3:16

16 steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent

Job 26:10

10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

Job 38:8-11

8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

Psalms 78:13

13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

Psalms 104:6-9

6 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum 7 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae 8 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 9 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

Proverbs 8:29

29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

Jeremiah 5:22

22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud

Habakkuk 3:15

15 viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.