Psalms 27:1 Cross References - Vulgate

1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

Exodus 15:2

2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum

Job 29:3

3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

Psalms 3:8

8 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Psalms 11:1

1 victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

Psalms 18:1-2

1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea 2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

Psalms 18:28

28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

Psalms 18:46

46 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

Psalms 19:14

14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 28:7-8

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi 8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

Psalms 43:2

2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico

Psalms 46:1-2

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum 2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

Psalms 56:2-4

2 conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime 3 quacumque die territus fuero ego in te confidam 4 in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi

Psalms 62:2

2 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

Psalms 62:6

6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo

Psalms 68:19-20

19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus 20 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

Psalms 84:11

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

Psalms 118:6

6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo

Psalms 118:14-15

14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum

Psalms 118:21

21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

Isaiah 2:5

5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini

Isaiah 12:2

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Isaiah 45:24

24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

Isaiah 51:6-8

6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet 7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis 8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

Isaiah 60:1-3

1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est 2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur 3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui

Isaiah 60:19-20

19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam 20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui

Isaiah 61:10

10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis

Micah 7:7-8

7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus 8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

Matthew 8:26

26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

Luke 2:30

30 quia viderunt oculi mei salutare tuum

Luke 3:6

6 et videbit omnis caro salutare Dei

John 1:1-5

1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum 2 hoc erat in principio apud Deum 3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est 4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum 5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt

John 1:9

9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

Romans 8:31

31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Hebrews 13:6

6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

Revelation 7:10

10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno

Revelation 21:23

23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

Revelation 22:5

5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.