Psalms 18:17 Cross References - Vulgate

17 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

2 Samuel 22:1

1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul

2 Samuel 22:18

18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

Job 16:9

9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

Psalms 9:13

13 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis

Psalms 18:40-41

40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

Psalms 25:19

19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

Psalms 35:10

10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

Psalms 38:19

19 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter

Psalms 69:4-14

4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita 5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel 6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam 7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui 13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

Psalms 118:7

7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me

Psalms 142:6

6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

Luke 19:14

14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos

Ephesians 6:10-12

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

Hebrews 2:14-15

14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.