Psalms 15:1 Cross References - Vulgate

1 quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Psalms 1:1-4

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

Psalms 2:6

6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Psalms 3:4

4 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

Psalms 21:3-5

3 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso 4 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum 5 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum

Psalms 23:6

6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Psalms 24:3-5

3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose 5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

Psalms 27:4-6

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius 5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui 6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

Psalms 43:3-4

3 mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum 4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

Psalms 61:4

4 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

Psalms 84:4

4 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper

Psalms 87:1-3

1 filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

Psalms 92:13

13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt

John 3:3-5

3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei 4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci 5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei

John 14:3

3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis

John 17:24

24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

Hebrews 12:22

22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae

Revelation 7:14-17

14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni 15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos 16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus 17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum

Revelation 14:1

1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis

Revelation 21:3-4

3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt

Revelation 21:23-24

23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus 24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.