Psalms 144:6 Cross References - Vulgate

6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

Deuteronomy 32:23

23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis

Deuteronomy 32:42

42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

2 Samuel 22:12-15

12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum 13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis 14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam 15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

Psalms 7:12-13

12 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum 13 et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est

Psalms 18:13-14

13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

Psalms 21:12

12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

Psalms 45:5

5 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

Psalms 77:17-18

17 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita 18 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.