Psalms 124:5 Cross References - Vulgate

5 torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae

Job 38:11

11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

Psalms 93:3-4

3 levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos 4 a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus

Jeremiah 5:22

22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.