Psalms 121:6 Cross References - Vulgate

6 per diem sol non percutiet te neque luna per noctem

Psalms 91:5-10

5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

Isaiah 49:10

10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

Jonah 4:8

8 et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere

Revelation 7:16

16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.