Psalms 109:8 Cross References - Vulgate

8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

Psalms 55:23

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Matthew 27:5

5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

Acts 1:16-26

16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum 17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius 18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius 19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis 20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius 21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus 22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis 23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam 24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum 25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum 26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.