Psalms 109:3 Cross References - Vulgate

3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

1 Samuel 19:4-5

4 locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 5 et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa

1 Samuel 26:18

18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum

2 Samuel 15:12

12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom

2 Samuel 16:7-8

7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial 8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es

Psalms 17:11

11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram

Psalms 22:12

12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me

Psalms 35:7

7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

Psalms 35:20

20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant

Psalms 59:3-4

3 absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur 4 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

Psalms 69:4

4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

Psalms 88:17

17 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

Hosea 11:12

12 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis

John 15:24-25

24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum 25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.