Psalms 106:6 Cross References - Vulgate

6 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua

Leviticus 26:40

40 donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

Numbers 32:14

14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel

1 Kings 8:47

47 et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus

Ezra 9:6-7

6 et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum 7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac

Nehemiah 1:7

7 vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo

Nehemiah 9:16

16 ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua

Nehemiah 9:32-34

32 nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc 33 et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus 34 reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quae testificatus es in eis

Psalms 78:8

8 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

Jeremiah 3:25

25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri

Daniel 9:5-8

5 peccavimus inique fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis 6 non oboedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae 7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te 8 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt

Matthew 23:32

32 et vos implete mensuram patrum vestrorum

Acts 7:51-52

51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos 52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.