Psalms 106:3 Cross References - Vulgate

3 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius

Deuteronomy 5:19

19 furtumque non facies

Deuteronomy 11:1

1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore

Psalms 1:1-3

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 15:2

2 canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

Psalms 84:11-12

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 12 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

Psalms 119:1-3

1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

Psalms 119:20

20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

Psalms 119:44

44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra

Psalms 119:106

106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

Psalms 119:112

112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

Isaiah 56:1-2

1 haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur 2 beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum

Isaiah 64:5

5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

Jeremiah 22:15-16

15 numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei 16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus

Ezekiel 18:21-22

21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur 22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet

Mark 3:35

35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

Luke 1:74-75

74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi 75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

Luke 6:47-49

47 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est 48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram 49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna

Luke 11:28

28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

Luke 11:42

42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere

John 13:17

17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea

John 14:21-23

21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus

John 15:14

14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

Acts 24:16

16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

James 1:25

25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

Revelation 7:15

15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos

Revelation 22:14

14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.