Psalms 106:25 Cross References - Vulgate

25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

Numbers 14:1-4

1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes 3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum 4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum

Numbers 14:22

22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae

Numbers 14:27-29

27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi 28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

Deuteronomy 1:26-27

26 et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri 27 murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret

Psalms 95:7-9

7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius 8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

Hebrews 3:7-8

7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis 8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

Hebrews 3:15

15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.