Psalms 104:25 Cross References - Vulgate

25 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

Genesis 1:20-22

20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

Genesis 1:28

28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

Genesis 3:1

1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi

Deuteronomy 33:14-16

14 de pomis fructuum solis ac lunae 15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum 16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos

Deuteronomy 33:19

19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum

Psalms 69:34

34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

Psalms 95:4-5

4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

Acts 28:5

5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.