Proverbs 22:14 Cross References - Vulgate

14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

Deuteronomy 32:19

19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae

Judges 16:20-21

20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo 21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt

Nehemiah 13:26

26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae

Psalms 81:12

12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

Proverbs 2:16-19

16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 17 et relinquit ducem pubertatis suae 18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae

Proverbs 5:3-23

3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius 4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps 5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant 6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles 7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei 8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius 9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena 11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas 12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam 14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae 15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui 16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide 17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui 18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae 19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter 20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius 21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat 22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur 23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Proverbs 6:24-29

24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam

Proverbs 7:5-27

5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit 6 de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi 7 et video parvulos considero vecordem iuvenem 8 qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur 9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine 10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga 11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis 12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians 13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens 14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea 15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi 16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto 17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo 18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus 19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima 20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam 21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum 22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur 24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei 25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius 26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea 27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

Proverbs 23:27

27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena

Ecclesiastes 7:26

26 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.