Proverbs 21:18 Cross References - Vulgate

18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus

Proverbs 11:8

8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo

Isaiah 43:3-4

3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te 4 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua

Isaiah 53:4-5

4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus

Isaiah 55:8-9

8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

1 Peter 3:18

18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.