Proverbs 18:5 Cross References - Vulgate

5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii

Leviticus 19:15

15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

Deuteronomy 1:16-17

16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus 17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

Deuteronomy 16:19

19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

1 Kings 21:9-14

9 litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populi 10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur 11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt 14 miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est

Job 13:7-8

7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos 8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini

Job 34:19

19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

Psalms 82:2

2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

Proverbs 17:15

15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

Proverbs 24:23

23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum

Proverbs 28:21

21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem

Isaiah 5:23

23 qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo

Isaiah 59:14

14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi

Micah 7:3

3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

Matthew 22:16

16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.