Proverbs 16:22 Cross References - Vulgate

22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

Proverbs 10:11

11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem

Proverbs 13:14

14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis

Proverbs 14:27

27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis

Proverbs 15:2

2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

Proverbs 15:28

28 mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis

Proverbs 18:4

4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae

Matthew 15:14

14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

Matthew 23:16-26

16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet 17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum 18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet 19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum 20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt 21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso 22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum 23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere 24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes 25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia 26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum

Luke 6:39-40

39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent 40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius

John 5:24

24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

John 6:63

63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

John 6:68

68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.