Proverbs 16:1 Cross References - Vulgate

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam

Exodus 4:11-12

11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego 12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

Exodus 4:15

15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

2 Chronicles 18:31

31 itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo

Ezra 7:27

27 benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem

Nehemiah 1:11

11 obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis

Psalms 10:17

17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

Psalms 119:36

36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

Proverbs 16:9

9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius

Proverbs 19:21

21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

Proverbs 20:24

24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam

Proverbs 21:1

1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

Jeremiah 1:7-9

7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris 8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus 9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

Jeremiah 10:23

23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos

Jeremiah 32:39-40

39 et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos 40 et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me

Ezekiel 36:26-27

26 et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum 27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini

Matthew 10:19-20

19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini 20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

Luke 12:11-12

11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

Luke 21:14-15

14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

2 Corinthians 8:16

16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi

Philippians 2:13

13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate

James 1:16-18

16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.