Proverbs 12:20 Cross References - Vulgate

20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

Proverbs 12:12

12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

Proverbs 26:24-26

24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos 25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius 26 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Jeremiah 17:16

16 et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

Zechariah 6:13

13 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos

Matthew 5:9

9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur

Mark 7:21-22

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

Mark 12:14-17

14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus 15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam 16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris 17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

Romans 1:29

29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

Hebrews 12:14

14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum

1 Peter 3:8-13

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam 12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala 13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.