Proverbs 10:17 Cross References - Vulgate

17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat

2 Chronicles 25:16

16 cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo

Proverbs 1:25-26

25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit

Proverbs 1:30

30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

Proverbs 3:1-2

1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum 2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi

Proverbs 3:18

18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Proverbs 4:4

4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

Proverbs 4:13

13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

Proverbs 5:12

12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

Proverbs 6:23

23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

Proverbs 12:1

1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

Proverbs 15:10

10 doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

Proverbs 22:17-19

17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam 18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis 19 ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

Proverbs 29:1

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

Ecclesiastes 5:6

6 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

Matthew 7:24-27

24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram 25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram 26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Luke 11:28

28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

Hebrews 2:1

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

Hebrews 12:25

25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur

2 Peter 1:5-11

5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione 9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum 10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando 11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.