Philippians 1:4 Cross References - Vulgate

4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens

Luke 15:7

7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia

Luke 15:10

10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente

Romans 1:9

9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio

Ephesians 1:14-23

14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius 15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

Philippians 1:9-11

9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

Philippians 2:2

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes

Philippians 3:18

18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi

Philippians 4:1

1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi

Colossians 2:5

5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

1 Thessalonians 1:2

2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione

1 Thessalonians 2:19-20

19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium

Philemon 1:7

7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

2 John 1:4

4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.