Numbers 9:3 Cross References - Vulgate

3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius

Exodus 12:6-11

6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam 7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum 8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus 9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis 10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis 11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

Leviticus 23:5

5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

Numbers 9:11-12

11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt

2 Chronicles 30:2

2 inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo

2 Chronicles 30:15

15 immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini

Hebrews 9:26

26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.