Numbers 3:36 Cross References - Vulgate

36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent

Exodus 26:15-29

15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem 17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur 18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur 20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur 25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis 26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum 29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis

Exodus 26:32

32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas

Exodus 26:37

37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

Exodus 27:9-19

9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

Exodus 35:11

11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

Exodus 35:18

18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

Exodus 36:20-34

20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes 21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis 31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

Exodus 36:36

36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

Exodus 38:17-20

17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento 18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria 19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae 20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

Exodus 39:33

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

Numbers 4:29-33

29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii 31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum 32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt 33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

Numbers 7:8

8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.